AENEUS Serpens seu Saraph

AENEUS Serpens seu Saraph
AENEUS Serpens seu Saraph
Dei iuslu in deserto erectus est, ut morsi a Seraphim, i. e. Hydris seu Chersydris, ut interpretatur vocem Bochart. Israelitae, eius aspectu sanarentur, Numeror. c. 21. v. 9. Hinc Christum adumbravit, Iohan. c. 3. v. 14. cuius rei rationes afferunter variae. Puta primo, serpentem illum serpentum, qui morsu adurebant, figuram quidem, venenum tamen non habuisse: prout in similitudine carnis peccati fuit Christus, Roman. c. 8. v. 3. quamvis a peccato immunis. Secundo, aereum fuisse, non aureum, et e viliore metallo conflatum, ut nobis Christum exhiberet, in quo non fuit sorma, neque decor, Esai. c. 53. v. 2. Tertio, divinum Chrsti robur significari aeris firmitate et perennitate. Unde Poeta, Horat. l. 3. Carm. Od. 30.
Exegit monumentum aere perennius.
Quarto, inter monia metalla aes maxime sonorum. Unde Claudian. de quarto Consulatu Honorii v. 150.
Non te progenitum Cybleius aere sonorê
Lustravit Corybas.
Itaque per aes recte designari Christum crucifixum et praedicationem crucis, cuius sonus ivit per omnem terram, Rom. c. 10. v. 18. Sed duo potissimum hîc observanda. Nempe I. Christum in crucem fuisse subvestum, sicuti serpentem in peticam, Iohann. loc. cit. et c. 12. v. 32. ubi de crucifixione Christi vox extolli et attolli, alludendo ad evectionem serpentis im perticam, occurrit: Hinc et holocausta, Hebr. Gap desc: Hebrew, Graec. ὑψώσεις, dicebantur; quia sursum attollebantur sicque significabant fore, ut Christus, pro peccatis se offerens, exaltaretur in cruce. II. A Daemone inficta vulnera, Christi in crucem sublati solô aspectu, fidei videl. de qua Hebr. c. 11. v. 1. et 27. perfecte sanari; uti solus serpentis aspectus Iraelitas a morte tum eximebat: Si qui enim in Israel caecutirent, aut oculos ultro averterent, spem salutis non habebant ullam. Sed neque alterius aspectu, verum propriô Israelitae sanabantur, uti nos, ex fide nostra, non aliena vivimus, Habacuc. c. 2. v. 4. Tamen uti saluti esse potuit visus ctiam imbecillus: ita ex morte nos eripit fides adhuc infirma, modo vera sie ac sincera. Atque ut semel morsus et visô serpente sanatus, si rursus mordebatur, ad idem remedium confugiebat: ita, si post restitutionem denuo in peccata labimur, eadem succurrit fides, quae prius. Proinde, ut illi, tam praesenti auxiliô freti, anguium morsum et aculeum parum timebant: sic fidelis qui Christô nititur, Daemonum insultus nihili faciens, cum fiducia exclamat, O mors, ubi est victoria tua? ô sepulchrum, ubi est stimulus tuus? 1 Cor. c. 15. v. 55. Israelitas tamen nemo dixerit, huius medicinae fiduciâ tam fuisse protervos, ut serpentes ad morsum ultro provocaverint: ita cavendum, ne Christi gratiâ et auxiliô freti, in tentationes sponte incidamus. Interim serpens hic, utut gratiae Dei illustre symbolum, tamen per se nihil poterat, Auctor libr. Sapientiae c. 16. v. 7. Sed CHRISTUS vitam habet in se absconditam, Coloss. c. 3. v. 3. et vivificat quoscumque vult, Iohann. c. 5. v. 21. Serpentis aspectus solis Israelitis fuit salutaris, fides in Christum et Iudaeis et Graecis, Galat. c. 3. v. 28. Ille intuentes a corporis morte sic eximebat, ut morti tamen adhuc essent obnoxii: Hic, nempe Christus, tam ab animae, quam a corporis morte, in aeternum nos liberat, Ioh. c. 11. v. 26. In diem unum aut alterum duravit anei serpentis virtus, at Iesus Christus heri et hodie idem est, ac in saecula, Hebr. c. 13. v. 8. Itaque serpentem aeneum colere nefas fuit; et tam eximinum divinae virtutis monimentum merito contrivit Ezechias, cum Israelitas ei adolere animadvertisset, 2 Regum c. 18. v. 4. At cum (Christum) adorant omnes Angeli, Hebr. c. 1. v. 6. Proinde, cum contritus fuerit serpens aeneus, quem colebant Israelitae, contra illi conterentur, qui debitum Christo cultum denegabunt, Psalm. 2. v. 9. etc. Licet autem Moses non dicat, in quo praecise loco Aeneus serpens erectus fuerit, probabile tamen est, locum illum fuiffe Phinon seu Phunon, memoratum Numer. c. 33. v. 43. qui Idumaeae locus fodinis aeris valde insignis fuit, et Patribus Phaeno, Phennen, Feran, Metallo-fenon scribitur, unde Phaenesia vel Phennesia metalla, etiam profanis scriptoribus celebrata, ut dicemus infra suô locô. Neque fortasse sine mysterio in his ipsis fodinis, ubi tum Israelitae degebant, sumptum aes, ex quo conflatus fuit serpens aeneus. Sic enim significari poturit, corpus, quod assumpsit
Christus, non aliunde fuisse allatum, sed ibi natum et formatum, ubi in catne manifestatus est. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 13. Vide quoque infra Nehustan.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SERPENS — callidissimum animal, inter bestias agri, Gen. c. 3. v. 1. hominique ante lapsum gratissimum, ob peculiarem hunc prudentiae characterem, quae non ratione, sed celerrimo spirituum ac membrorum, ad haec illaque obiecta, motu constabat; mox Satanae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HYDRUS — Hebr. saraph, serpentis genus consideratione dignissimum, cum et Christi typus fuerit, Num. c. 21. v. 9. et Ioh. c. 3. v. 14. Angelorumque nobilissimos habeat cognomines, Es. c. 6. v. 2. Accedit, quod serpentum solus volare legitur, Idem c. 14. v …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”